- TEMPLI Mons
- TEMPLI Monsin Misna tit. Celim c. 1. Mons Templi, sanctior est Urbe --- Intermurale sanctius est Monte -- Atrium Mulierum Intermurali sanctius erat etc. est Mons Moriah, in quo Templum Hierosolymitanum erat conditum, et ipse aliquando Templi nomine insignis. Nempe non solum ab Atrio Sacerdotum, et eo, quod Israelitis Laicis et Proselytis Iustitiae, tertioqueve quod mulierum proprium erat, verum etiam ab ipso Intermurali, quod Gap desc: Hebrew dictum, loco scil. latitudinis 10. cubitorum, qui muros Templi vulgo et signatius dicti praecingebat, ita arcebantur Gentiles, ut nec intra eum precari, aut hostias sive immolare, sive popis aut Sacerdoribus in holocaustis offerre, iis fas esset: sed tantum in Monte Templi, seu spatiis ac porricibus exterioribus, quibus etiam, uti dictum. Templi nomen tributum est. Usque ad huius radices Urbis aream, vocabant Castra Israelitarum; quae inde ad portam Orientalem, Castra Levitica; et demum quidquid erat inde Templi, in atriis, conclavibus, coeterisqueve structurae partibus, Castra divinae Maiestatis. Atque sic capiendum volunt Ebraei id, quod de Gentilium precationibus in Salomonis oratione ad Deum O. M. habetur 1. Reg. c. 8. v. 42. ut et illud Iosephi de Alexandro M. quem ascendentem in Templum immolâsse Deo ait, Origin. l. 11. c. 8. de loco videl. praefato exteriore, qui et Atrium Gentium, quibusdam et porticus Salomonis, et ob Templi viciniam: etiam id nomen aliquando accepit, nonnumquam et Templum primum dictus, ad discrimen secundi et proprie sic appellati, ad cuius frontem columnis inseriptum, literis tum Graecis, tum Latinis, Μὴ δεῖν ἀλλόφυλον ἐντὸς τȏυ ἁγίου παριέναι, Alienigenam in locum sanctum introire non debere. Etiam θανατικῆς ἀπειλουμένης τῆς ζημίας, sub interminatione poenae capitis. De iisdem porticibus aut locis intermurali exterioribus, Templi nomen in Euangelio aliquoties occurrere, docet Constantinus L'Empereur ad tit. Middoth, c. 2. sect. 3. p. 44. 45. et 190. Ibidem festis diebus celebrioribus cohortes Romanae stationes habuisse videntur ad custodiam, cohibiturae scil. tumultum, si quis forte exsisteret, qua de re vide Iosephum, Orig. l. 20. c. 4. et 7. et plura huc pertinentia, apud Io. Seldenum de Iure Nat. et Gentium, iuxta Discipl. Ebraeor. l. 3. c. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.